Ho già richiesto la traduzione di questa versione ma nessuno purtroppo mi ha aiutato http://www.skuola.net/forum/latino/versione-da-tradurre-entro-domani-230983.html
La favola del mugnaio tradito
Anas quaedam, adulterorum sequestra, cotidie domum veniebat ac inseparabilis sodalis feminae erat. Cum ea scaenas fraudulentas in exitium miserrimi pistoris mulier construebat. At ego, quamquam suscensebam Photidis errori, quae me, dum avem fabricat, perfecit asinum, isto unico solacio recreabar, quod magnis auribus cuncta facillime sentiebam. Denique die quodam talis sermo ad meas aures adfertur: «vir, quem sortita es ac sine meo consilio accepìsti, nimis piger est et formidolosus cum coniguem tuum vidit. Forte evenit ut alium iuvenem inveni...» Ne longius dicam,uxor statim cenas comparat et pulmenta temperat. Mensam largiter instruit; nam opportune maritus apud naccam proximum cenitabat. Ergo ego gratulabar quod, revelatis oculis, libere iam cunctas facinorosae raulieris artes prospectare poteram. Occidente sole, temerarius adulter adventat, puer admodum et lubrico genarum splendore conspicuus. Sic mulier iubet hunc, multis osculis exceptum, adcumbere cenam.